- ANDROS
- I.ANDROSBritanniae insula maris Hibernici, inter Walliam, et Hiberniam. Hedros Ptolemaeo. anglice Berdsey.Britannice Enhly, dicitur. Est autem apud Gangarorum promuntorium, quod vulgo Aberconwey vocatur.II.ANDROSmaris Aegaei insula, prima inter Cycladas, vicina Samo, cum oppido eiusdem nominis, quae Asiae adiacet ex opposito ad Ephesum, Iuvenal. Sat. 3. v. 70.Hic Andro, ille Samo, etc.Ovid. Met. l. 7. v. 469.At non Oliaros, Didymaeque, et Tenos et Andros.Idem l. 13. v. 661.Et totidem natis Andros fraterna petita est.Multa habuit nomina apud veteres. Nam Cauros, Lasia, Nonagria, Hydrussa, et Epagris dicebatur. Nomen habuit ab Andro, Eurymachi filio. Ibi fons est, qui quotannis Nonis Ianuariis vim sapore fluit. Plin. l. 2. c. 103. et l. 4. c. 12. De contentione inter Andrios et Chalcidenses, ob Acanthum a barbaris desertam, oborta, Vide Plutarchum Quaest. Graec. § 30. pag. 298.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.